Hľadaný výraz: Jn 16,29-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
29 Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”. 31 Respondit eis Iesus: “ Modo creditis? 32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.

1

mail   print   facebook   twitter